- LAMPAS
- LAMPASa Gr. λάμπω, Luceo, cum face, funali, lucerna, taeda, de quibus vide suoloco, non numquam confunditur; aliquando pro certa sacis specieaccipitur. Sic lampades arden tes, quibus in Eqvuleo Martyres cruciatos legimus, fiebant hoc modo: Desumebantur primûm vasa quaedam lata unius palmilongitudinis, vel aliquanto maioris, quae deinde a summo ad arctiorem sormam paululum, praeposterae perversaeque pyramidis instar, contrahebantur, atque adstr ingebantur. Erant autem vasa vel terrea, vel ferrea, sicut indicant ea, quax ex ruderibus urbis Romae subinde eruuntur, et Columella innuit l. 12. c. 18. Postea vero vasa baec hastulis quibusdam quadratis et simul colligatis septa, quae ad vasorum similitudinem et ipsae a summo paulatim astringebantur, igne flammam emitrente repleri selebant. Porro istinsmodi hastulas, si ad ea, ad quae Lampades usui erant, animum referamus, intelligemu: quinque aut sex palmis plus minusve fuisse oblongas. His itaque, quemadmodum de laminis ardentibus supra dictum, patientium constantiam expugnare et latera ceterasque miserorum partes adurendo, vel veritatem extorquere, si revera rei essent: vel ad idololatriam pertrahere Martyres conabantur, Gallonius de Mart. Cruc. Figuram istiusmodi Lampadum ardentium, exhibet Godofr. Iungermann. Notis ad libellum Hier. Magii de Eqvuleo: Martyris ab Eqvuleo pendentis, et laminis lampadibusque ustulati, Idem ibid. Gratioreserant, quae nubentibus praeferebantur olim: ut Ovid. docet Ep. 14. Hypermnestrae Lynceo v. 23. et seqq.Ducimur Inachides sub magni tecta Palasgi:Et socer armatas accipis ipse nurus.Undique collucent pracincta Lampades auro: Dantur in invitos impia tura fecos.Quae item Imperatoribus, aut in nocturnis lucebant conviviis: Quaeque in sacria Cereris aliisque festivo certamine deferebantur. Nec funera suis Lampadibus caruêre, de quibus omnibus vide Thom. Dempster. ad Ioh. Rosini Antiqq. Rom. passim. Appendebantur autem non raro, festivitate ae pompâ sic poscente, sunibus, ordine rato. Claud. de Nupt. Honorii, et Mariae. Carm. 10. v. 206.—— aliis funalibus ordine duclisPlurima ventur suspendite lumina nocti.Virg. Aen. l. 1. v. 730.—— dependent lychni laquearibus aureisIncensi ——Quem morem pulchre describit Prudent. Cathemerin, Hym. 5. passim, vide quoque Paulin. Natali Felisis. Sed et nocturnum iter obeuntibus. quod frequens priscis, usum praebuêre, ut vidimus supra. Iidem lampadibus accensis res gestas nuntisbant, mirabili plane industriâ quod artificium cum cura nobis Polyb. aperuit. Horis quoque indicandis adhibitas, docer Lampas Herodictiea s. Horometra, in Museo Kircheriano, de qua vide Georg. de Sepibus Deseriptione Collegii Rom. Soc. I. Museip. 55. uti de oleo Lampadum ante Divosaccensarum, ad sanandos infantes a Lamiis laesos, apud Graecos citeriores, adhiberisolito, infraubi de Ungendi ritu. etc. Vide quoque supra, ubi de Facibus et Funalibus, et plura hanc in rem, apud Dan. Heins. ad Sil. Ital. et Casp. Barth. ad Claud. de Reptu Proserp. Carm. 33. v. 26. sicut de Lampadibus Furiis assribuisolltis. apud eund. ibid. ut et ad Stat. l. 11. v. 142. Hinc Lampadophori, qui praecincti lumbos et lychnos serentes, dominum olim praestolabantur, a cena revertentum, vel etiam comitabantur. Unde ordo comitum longissimus, multum item flammarum et ahenea lampas, memorantur hoc in negotio Iuv. l. 1. Sat. 3. v. 284.—— et cornitum longissimus ordoMultam praeterea flammarum, et Aenea Lampas.Eodem nomine venicbant, qui in sacris Cereris Lampada, ab ara accensam, manu comprehendentes, ad certum in remplo locum currebant, alterique successuro cursuroque inextinctam tradebant, cum verbis, Tibi trado. Quod idem Athenis in aliis tribus festis, Panathenaeis nempe, Vulcanalibus et Prometheis factum esse, more a Persis orto, alibi diximus. Graecis Δαδοῦχοι, quam vocem vide. Meminit Stat. l. 4. Sylv. 8. v. 50.Tuque Actaea Ceres, cursu cui sempter anheloVotrvam taciti quassamus lampada mystâ.Vide quoque Polluc. ubi de Agonibus τοῖς ἰπὶ λαμπάδι, l. 3. c. 30. Farhabium ad Agam. Sen. Actu 2. ubi de λαμπάδων ἡμέρα, quae S. Eleusiniorum fuit, et supra in voce Lampadaril.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.